Numbers 7:2 Cross References - Vulgate

2 obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant

Exodus 35:27

27 et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes

Numbers 1:4-16

4 eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis 5 quorum ista sunt nomina de Ruben Elisur filius Sedeur 6 de Symeon Salamihel filius Surisaddai 7 de Iuda Naasson filius Aminadab 8 de Isachar Nathanahel filius Suar 9 de Zabulon Heliab filius Helon 10 filiorum autem Ioseph de Ephraim Helisama filius Ammiud de Manasse Gamalihel filius Phadassur 11 de Beniamin Abidan filius Gedeonis 12 de Dan Ahiezer filius Amisaddai 13 de Aser Phegihel filius Ochran 14 de Gad Heliasaph filius Duhel 15 de Nepthali Ahira filius Henan 16 hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israhel

Numbers 2:1-34

1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens 2 singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis 3 ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab 4 et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum 5 iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar 6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti 7 in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon 8 omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti 9 universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur 10 in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur 11 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti 12 iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai 13 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti 14 in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel 15 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta 16 omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur 17 levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur 18 ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud 19 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti 20 et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur 21 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti 22 in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis 23 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti 24 omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur 25 ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai 26 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti 27 iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran 28 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti 29 de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan 30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti 31 omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur 32 hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta 33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi 34 feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum

Numbers 10:1-36

1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra 3 cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi 4 si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel 5 sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam 6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione 7 quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt 8 filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris 9 si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum 10 si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester 11 anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis 12 profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan 13 moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi 14 filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab 15 in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar 16 in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon 17 depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari 18 profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur 19 in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai 20 porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel 21 profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum 22 moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud 23 in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur 24 et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis 25 novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai 26 in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran 27 et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan 28 haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur 29 dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli 30 cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum 31 et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster 32 cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi 33 profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum 34 nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent 35 cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua 36 cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel

1 Chronicles 29:6-8

6 polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israhel tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regis 7 dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo milia ferri quoque centum milia talentorum 8 et apud quemcumque inventi sunt lapides dederunt in thesaurum domus Domini per manum Ieihel Gersonitis

2 Chronicles 35:8

8 duces quoque eius sponte quod voluerant obtulerunt tam populo quam sacerdotibus et Levitis porro Helcias et Zaccharias et Iehihel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum phase pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos

Ezra 2:68-69

68 et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo 69 secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum

Nehemiah 7:70-72

70 nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta 71 et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas 72 et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.