Numbers 35:2 Cross References - Vulgate

2 praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis

Leviticus 25:32-34

32 aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi 33 si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel 34 suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est

Joshua 14:3-4

3 duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moses trans Iordanem possessionem absque Levitis qui nihil terrae acceperunt inter fratres suos 4 sed in eorum successerant locum filii Ioseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitae aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua

Joshua 21:2-42

2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta 3 dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum 4 egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim 5 et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem 6 porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim 7 et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim 8 dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes 9 de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina 10 filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est 11 Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum 12 agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum 13 dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis 14 et Iether et Isthimon 15 et Helon Dabir 16 et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus 17 de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee 18 et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor 19 omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis 20 reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio 21 de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer 22 et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor 23 de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon 24 et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor 25 porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae 26 omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus 27 filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas 28 porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth 29 et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor 30 de tribu autem Aser Masal et Abdon 31 et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor 32 de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres 33 omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis 34 filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha 35 et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis 36 de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et Cedson 37 et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis 38 et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim 39 et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis 40 omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim 41 itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo 42 cum suburbanis suis singulae per familias distributae

Ezekiel 45:1-8

1 cumque coeperitis terram dividere sortito separate primitias Domino sanctificatum de terra longitudine viginti quinque milia et latitudine decem milia sanctificatum erit in omni termino eius per circuitum 2 et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos quadrifariam per circuitum et quinquaginta cubitis in suburbana eius per gyrum 3 et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium et in ipso erit templum sanctumque sanctorum 4 sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii qui accedunt ad ministerium Domini et erit eis locus in domos et in sanctuarium sanctitatis 5 viginti quinque autem milia longitudinis et decem milia latitudinis erunt Levitis qui ministrant domui ipsi possidebunt viginti gazofilacia 6 et possessionem civitatis dabitis quinque milia latitudinis et longitudinis viginti quinque milia secundum separationem sanctuarii omni domui Israhel 7 principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii et in possessionem civitatis contra faciem separationis sanctuarii et contra faciem possessionis urbis a latere maris usque ad mare et a latere orientis usque ad orientem longitudinem autem iuxta unamquamque partium a termino occidentali usque ad terminum orientalem 8 de terra erit ei possessio in Israhel et non depopulabuntur ultra principes populum meum sed terram dabunt domui Israhel secundum tribus eorum

Ezekiel 48:8

8 et super terminum Iuda a plaga orientali usque ad plagam maris erunt primitiae quas separabitis viginti quinque milibus latitudinis et longitudinis sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris et erit sanctuarium in medio eius

Ezekiel 48:22

22 de possessione autem Levitarum et de possessione civitatis in medio partium principis erit inter terminum Iuda et inter terminum Beniamin et ad principem pertinebit

1 Corinthians 9:10-14

10 an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi 11 si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus 12 si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi 13 nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur 14 ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.