Numbers 31:30 Cross References - Vulgate

30 ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini

Numbers 3:7-8

7 et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii 8 et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius

Numbers 3:25

25 et habebunt excubias in tabernaculo foederis

Numbers 3:31

31 et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem

Numbers 3:36-39

36 erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent 37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus 38 castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur 39 omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia

Numbers 18:1-5

1 dixitque Dominus ad Aaron tu et filii tui et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri 2 sed et fratres tuos de tribu Levi et sceptro patris tui sume tecum praestoque sint et ministrent tibi tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii 3 excubabuntque Levitae ad praecepta tua et ad cuncta opera tabernaculi ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et altare non accedant ne et illi moriantur et vos pereatis simul 4 sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi et in omnibus caerimoniis eius alienigena non miscebitur vobis 5 excubate in custodia sanctuarii et in ministerio altaris ne oriatur indignatio super filios Israhel

Numbers 18:23-28

23 solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt 24 decimarum oblatione contenti quas in usus eorum et necessaria separavi 25 locutusque est Dominus ad Mosen dicens 26 praecipe Levitis atque denuntia cum acceperitis a filiis Israhel decimas quas dedi vobis primitias earum offerte Domino id est decimam partem decimae 27 ut reputetur vobis in oblationem primitivorum tam de areis quam de torcularibus 28 et universis quorum accipitis primitias offerte Domino et date Aaron sacerdoti

Numbers 31:28

28 et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus

1 Chronicles 9:27-29

27 per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores 28 de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur 29 de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus

1 Chronicles 23:32

32 et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini

1 Chronicles 26:20-27

20 porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum 21 filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli 22 filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini 23 Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus 24 Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris 25 fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith 26 ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus 27 de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini

Acts 20:28

28 adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo

1 Corinthians 4:2

2 hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur

1 Corinthians 9:13-14

13 nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur 14 ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere

Colossians 4:17

17 et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas

Hebrews 13:17

17 oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.