Numbers 24:18 Cross References - Vulgate

18 et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget

Genesis 27:29

29 et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur

Genesis 27:40

40 erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis

Genesis 32:3

3 misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom

2 Samuel 8:14

14 et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est

Psalms 60:1

1 commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius quoniam commota est

Psalms 60:8-12

8 quis deducet me ad civitatem munitam quis deducet me usque ad Idumeam 9 nonne tu Deus qui proiecisti nos et non egredieris Deus in exercitibus nostris 10 da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine 11 in Deo faciemus virtutem et ipse conculcabit tribulantes nos 12 victori in psalmis David exaudi Deus laudationem meam intende orationi meae

Isaiah 34:5

5 quoniam inebriatus est in caelo gladius meus ecce super Idumeam descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium

Isaiah 63:1

1 quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum

Amos 9:12

12 ut possideant reliquias Idumeae et omnes nationes eo quod invocatum sit nomen meum super eos dicit Dominus faciens haec

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.