Numbers 24:11 Cross References - Vulgate

11 revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito

Numbers 22:17

17 paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti

Numbers 22:37

37 dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo

Matthew 19:28-30

28 Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel 29 et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit 30 multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi

Acts 8:20

20 pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri

Philippians 3:8

8 verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam

Hebrews 11:24-26

24 fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis 25 magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem 26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem

1 Peter 5:2-3

2 pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie 3 neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo

2 John 1:8

8 videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.