Numbers 16:26 Cross References - Vulgate

26 dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum

Genesis 19:12-15

12 dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac 13 delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos 14 egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui 15 cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis

Numbers 16:21-24

21 separamini de medio congregationis huius ut eos repente disperdam 22 qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet 23 et ait Dominus ad Mosen 24 praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram

Deuteronomy 13:17

17 et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis

Isaiah 52:11

11 recedite recedite exite inde pollutum nolite tangere exite de medio eius mundamini qui fertis vasa Domini

Matthew 10:14

14 et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris

Acts 8:20

20 pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri

Acts 13:51

51 at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium

2 Corinthians 6:17

17 propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis

1 Timothy 5:22

22 manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi

Revelation 18:4

4 et audivi aliam vocem de caelo dicentem exite de illa populus meus ut ne participes sitis delictorum eius et de plagis eius non accipiatis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.