Numbers 16:13 Cross References - Vulgate

13 numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri

Exodus 1:11

11 praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses

Exodus 1:22

22 praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate

Exodus 2:14

14 qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud

Exodus 2:23

23 post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus

Exodus 16:3

3 dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame

Exodus 17:3

3 sitivit ergo populus ibi pro aquae penuria et murmuravit contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Aegypto ut occideres et nos et liberos nostros ac iumenta siti

Numbers 11:5

5 recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia

Numbers 14:2

2 et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israhel dicentes

Numbers 20:3-4

3 et versi in seditionem dixerunt utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino 4 cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem ut et nos et nostra iumenta moriantur

Psalms 2:2-3

2 consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius 3 disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum

Luke 19:14

14 cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos

Acts 7:25-27

25 existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt 26 sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum 27 qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos

Acts 7:35

35 hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.