Matthew 6:6 Cross References - Vulgate

6 tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi

Genesis 32:24-29

24 remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane 25 qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit 26 dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi 27 ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob 28 at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis 29 interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco

2 Kings 4:33

33 ingressusque clusit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum

Psalms 34:15

15 oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum

Isaiah 26:20

20 vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio

Isaiah 65:24

24 eritque antequam clament ego exaudiam adhuc illis loquentibus ego audiam

Matthew 6:4

4 ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi

Matthew 6:18

18 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi

Matthew 14:23

23 et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi

Matthew 26:36-39

36 tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem 37 et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse 38 tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum 39 et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu

John 1:48

48 dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te

John 20:17

17 dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum

Acts 9:40

40 eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit

Acts 10:9

9 postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam

Acts 10:30

30 et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait

Romans 8:5

5 qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt

Ephesians 3:14

14 huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.