Matthew 5:14 Cross References - Vulgate

14 vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita

Genesis 11:4-8

4 et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras 5 descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam 6 et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant 7 venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui 8 atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem

Proverbs 4:18

18 iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem

John 5:35

35 ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius

John 8:12

12 iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae

John 12:36

36 dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis

Romans 2:19-20

19 confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt 20 eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege

2 Corinthians 6:14

14 nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras

Ephesians 5:8-14

8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate 9 fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate 10 probantes quid sit beneplacitum Deo 11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite 12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere 13 omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est 14 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus

Philippians 2:15

15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo

1 Thessalonians 5:5

5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum

Revelation 1:20-2:1

20 sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt

Revelation 21:14-27

14 et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni 15 et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream ut metiretur civitatem et portas eius et murum 16 et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt 17 et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quae est angeli 18 et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo 19 fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus 20 quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus duodecimus amethistus 21 et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum 22 et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus 23 et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus 24 et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam 25 et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit illic 26 et adferent gloriam et honorem gentium in illam 27 nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.