Matthew 2:15 Cross References - Vulgate

15 et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi filium meum

Exodus 4:22

22 dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel

Numbers 24:8

8 Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis

Hosea 11:1

1 sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum

Matthew 1:22

22 hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem

Matthew 2:17

17 tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem

Matthew 2:19

19 defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto

Matthew 2:23

23 et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur

Matthew 4:14-15

14 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam 15 terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium

Matthew 8:17

17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit

Matthew 12:16-18

16 et praecepit eis ne manifestum eum facerent 17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem 18 ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit

Matthew 21:4

4 hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem

Matthew 26:54

54 quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri

Matthew 26:56

56 hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt

Matthew 27:35

35 postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes

Luke 24:44

44 et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me

John 19:28

28 postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio

John 19:36

36 facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo

Acts 1:16

16 viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum

Acts 12:1-4

1 eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia 2 occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio 3 videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum 4 quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo

Acts 12:23-24

23 confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit 24 verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.