Matthew 27:9 Cross References - Vulgate

9 tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel

Exodus 21:32

32 si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur

Leviticus 27:2-7

2 loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub aestimatione dabit pretium 3 si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii 4 si mulier triginta 5 a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos femina decem 6 ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli pro femina tres 7 sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos femina decem

Zechariah 11:12-13

12 et dixi ad eos si bonum est in oculis vestris adferte mercedem meam et si non quiescite et adpenderunt mercedem meam triginta argenteos 13 et dixit Dominus ad me proice illud ad statuarium decorum pretium quod adpretiatus sum ab eis et tuli triginta argenteos et proieci illos in domo Domini ad statuarium

Matthew 1:22

22 hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem

Matthew 26:15

15 et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.