Matthew 26:57 Cross References - Vulgate

57 at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant

Psalms 56:5-6

5 tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum 6 congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam

Matthew 26:3

3 tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas

Mark 14:53-65

53 et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores 54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem 55 summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant 56 multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant 57 et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes 58 quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo 59 et non erat conveniens testimonium illorum 60 et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his 61 ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti 62 Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli 63 summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes 64 audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis 65 et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant

Luke 22:54-55

54 conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe 55 accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum

John 11:49

49 unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam

John 18:12-14

12 cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum 13 et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius 14 erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo

John 18:19-24

19 pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius 20 respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil 21 quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim ego 22 haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontifici 23 respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedis 24 et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.