Matthew 26:21 Cross References - Vulgate

21 et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est

Psalms 55:12-14

12 non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam neque is qui me oderat super me magnificatus est ut abscondar ab eo 13 sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus 14 qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore

Matthew 26:2

2 scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur

Matthew 26:14-16

14 tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum 15 et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos 16 et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet

Luke 22:21-23

21 verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa 22 et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur 23 et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset

John 6:70-71

70 respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est 71 dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim

John 13:21

21 cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me

Hebrews 4:13

13 et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo

Revelation 2:23

23 et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.