Matthew 24:45 Cross References - Vulgate

45 quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore

Ezekiel 34:2

2 fili hominis propheta de pastoribus Israhel propheta et dices pastoribus haec dicit Dominus Deus vae pastoribus Israhel qui pascebant semet ipsos nonne greges pascuntur a pastoribus

Matthew 7:24

24 omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram

Matthew 10:16

16 ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae

Matthew 13:52

52 ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera

Matthew 25:2

2 quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes

Matthew 25:21

21 ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui

Matthew 25:23

23 ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui

Matthew 25:35-40

35 esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me 36 nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me 37 tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum 38 quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus 39 aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te 40 et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis

Luke 12:41-43

41 ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes 42 dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram 43 beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem

Luke 16:10-12

10 qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est 11 si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis 12 et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis

Luke 19:17

17 et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates

John 21:15-17

15 cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Iesus Simon Iohannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos 16 dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me ait illi etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos 17 dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas

Acts 20:28

28 adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo

1 Corinthians 3:1-2

1 et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo 2 lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales

1 Corinthians 4:1-2

1 sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei 2 hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur

Ephesians 4:11-13

11 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi 13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi

1 Timothy 1:12

12 gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio

2 Timothy 2:2

2 et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere

Hebrews 3:5

5 et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant

1 Peter 4:10-11

10 unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei 11 si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen

1 Peter 5:1-3

1 seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator 2 pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie 3 neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo

Revelation 2:13

13 scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.