Matthew 24:43 Cross References - Vulgate

43 illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam

Exodus 22:2-3

2 si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis 3 quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur

Proverbs 7:19

19 non est enim vir in domo sua abiit via longissima

Matthew 20:11

11 et accipientes murmurabant adversus patrem familias

Matthew 24:44

44 ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est

Luke 12:39

39 hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam

1 Thessalonians 5:2-6

2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet 3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient 4 vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat 5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum 6 igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus

2 Peter 3:10-11

10 adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur 11 cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.