Matthew 24:28 Cross References - Vulgate

28 ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae

Deuteronomy 28:49

49 adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu cuius linguam intellegere non possis

Job 39:27-30

27 aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum 28 in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus 29 inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt 30 pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest

Jeremiah 16:16

16 ecce ego mittam piscatores multos dicit Dominus et piscabuntur eos et post haec mittam eis multos venatores et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum

Amos 9:1-4

1 vidi Dominum stantem super altare et dixit percute cardinem et commoveantur superliminaria avaritia enim in capite omnium et novissimum eorum in gladio interficiam non erit fuga eis fugiet et non salvabitur ex eis qui fugerit 2 si descenderint usque ad infernum inde manus mea educet eos et si ascenderint usque ad caelum inde detraham eos 3 et si absconditi fuerint in vertice Carmeli inde scrutans auferam eos et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris ibi mandabo serpenti et mordebit eos 4 et si abierint in captivitatem coram inimicis suis ibi mandabo gladio et occidet eos et ponam oculos meos super eos in malum et non in bonum

Luke 17:37

37 qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.