Matthew 24:12 Cross References - Vulgate

12 et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum

James 4:1-4

1 unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris 2 concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis 3 petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis 4 adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur

James 5:1-6

1 age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis 2 divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt 3 aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus 4 ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit 5 epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis 6 addixistis occidistis iustum non resistit vobis

Revelation 2:4-5

4 sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti 5 memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam egeris

Revelation 2:10

10 nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae

Revelation 3:15

15 scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus utinam frigidus esses aut calidus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.