Matthew 20:13 Cross References - Vulgate

13 at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum

Genesis 18:25

25 absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium

Job 34:8-12

8 qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis 9 dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo 10 ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas 11 opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet 12 vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium

Job 34:17-18

17 numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas 18 qui dicit regi apostata qui vocat duces impios

Job 35:2

2 numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum

Job 40:8

8 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris

Matthew 22:12

12 et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit

Matthew 26:50

50 dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum

Romans 9:14-15

14 quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit 15 Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor

Romans 9:20

20 o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.