Matthew 19:27 Cross References - Vulgate

27 tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis

Deuteronomy 33:9

9 qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt

Matthew 4:20-22

20 at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum 21 et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos 22 illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum

Matthew 9:9

9 et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum

Matthew 20:10-12

10 venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios 11 et accipientes murmurabant adversus patrem familias 12 dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus

Mark 1:17-20

17 et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum 18 et protinus relictis retibus secuti sunt eum 19 et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia 20 et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum

Mark 2:14

14 et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum

Mark 10:28

28 coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te

Luke 5:11

11 et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum

Luke 5:27-28

27 et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere me 28 et relictis omnibus surgens secutus est eum

Luke 14:33

33 sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus

Luke 15:29

29 at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer

Luke 18:28

28 ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te

1 Corinthians 1:29

29 ut non glorietur omnis caro in conspectu eius

1 Corinthians 4:7

7 quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis

Philippians 3:8

8 verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.