Mark 8:24 Cross References - Vulgate

24 et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes

Judges 9:36

36 cumque vidisset populum Gaal dixit ad Zebul ecce de montibus multitudo descendit cui ille respondit umbras montium vides quasi hominum capita et hoc errore deciperis

Isaiah 29:18

18 et audient in die illa surdi verba libri et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt

Isaiah 32:3

3 non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt

1 Corinthians 13:9-12

9 ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus 10 cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est 11 cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli 12 videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.