Mark 15:3 Cross References - Vulgate

3 et accusabant eum summi sacerdotes in multis

Isaiah 53:7

7 oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum

Matthew 27:12

12 et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit

Mark 14:60-61

60 et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his 61 ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti

Mark 15:5

5 Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus

Luke 23:2-5

2 coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse 3 Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis 4 ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine 5 at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc

John 18:29-31

29 exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc 30 responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum 31 dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere quemquam

John 19:6-7

6 cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam 7 responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit

John 19:12

12 exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.