Mark 13:10 Cross References - Vulgate

10 et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium

Matthew 24:14

14 et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio

Matthew 28:18-19

18 et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra 19 euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti

Mark 16:15

15 et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae

Romans 1:8

8 primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo

Romans 10:18

18 sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum

Romans 15:19

19 in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi

Colossians 1:6

6 quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate

Colossians 1:23

23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister

Revelation 14:6

6 et vidi alterum angelum volantem per medium caelum habentem evangelium aeternum ut evangelizaret sedentibus super terram et super omnem gentem et tribum et linguam et populum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.