Malachi 4:4 Cross References - Vulgate

4 mementote legis Mosi servi mei quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israhel praecepta et iudicia

Exodus 20:3-21

3 non habebis deos alienos coram me 4 non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra 5 non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me 6 et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea 7 non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra 8 memento ut diem sabbati sanctifices 9 sex diebus operaberis et facies omnia opera tua 10 septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas 11 sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum 12 honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi 13 non occides 14 non moechaberis 15 non furtum facies 16 non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium 17 non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt 18 cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul 19 dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur 20 et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis 21 stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus

Exodus 21:1-23

1 haec sunt iudicia quae propones eis 2 si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis 3 cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul 4 sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo 5 quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber 6 offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum 7 si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt 8 si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam 9 sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi 10 quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit 11 si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia 12 qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur 13 qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat 14 si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur 15 qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur 16 qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur 17 qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur 18 si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo 19 si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat 20 qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit 21 sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est 22 si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint 23 sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima

Leviticus 1:1-7

1 vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens 2 loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas 3 si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum 4 ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens 5 immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi 6 detractaque pelle hostiae artus in frusta concident 7 et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita

Deuteronomy 4:5-6

5 scitis quod docuerim vos praecepta atque iustitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis 6 et observabitis et implebitis opere haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa praecepta haec dicant en populus sapiens et intellegens gens magna

Deuteronomy 4:10

10 diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceantque filios suos

Psalms 147:19-20

19 qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel 20 non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia

Isaiah 8:20

20 ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux

Isaiah 42:21

21 et Dominus voluit ut sanctificaret eum et magnificaret legem et extolleret

Matthew 5:17-20

17 nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere 18 amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant 19 qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum 20 dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum

Matthew 19:16-22

16 et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni faciam ut habeam vitam aeternam 17 qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata 18 dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices 19 honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te ipsum 20 dicit illi adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi deest 21 ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me 22 cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones

Matthew 22:36-40

36 magister quod est mandatum magnum in lege 37 ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua 38 hoc est maximum et primum mandatum 39 secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum 40 in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae

Mark 12:28-34

28 et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum 29 Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est 30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum 31 secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est 32 et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum 33 et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis 34 Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare

Luke 10:25-28

25 et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo 26 at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis 27 ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum 28 dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives

Luke 16:29-31

29 et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos 30 at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent 31 ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent

John 5:39-47

39 scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me 40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis 41 claritatem ab hominibus non accipio 42 sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis 43 ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis 44 quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis 45 nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis 46 si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit 47 si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis

Romans 3:31

31 legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus

Romans 13:1-10

1 omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt 2 itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt 3 nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa 4 Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit 5 ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam 6 ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes 7 reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem 8 nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit 9 nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum 10 dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio

Galatians 5:13-14

13 vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem 14 omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum

Galatians 5:24-25

24 qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis 25 si vivimus spiritu spiritu et ambulemus

James 2:9-13

9 si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores 10 quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus 11 qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis 12 sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari 13 iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.