Luke 8:21 Cross References - Vulgate

21 qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt

Matthew 7:21-26

21 non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum 22 multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus 23 et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem 24 omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram 25 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram 26 et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam

Matthew 17:5

5 adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite

Matthew 25:40

40 et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis

Matthew 25:45

45 tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis

Matthew 28:10

10 tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt

Luke 8:15

15 quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia

Luke 11:27-28

27 factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti 28 at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt

John 6:28-29

28 dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei 29 respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille

John 13:17

17 si haec scitis beati eritis si feceritis ea

John 15:14-15

14 vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis 15 iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis

John 20:17

17 dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum

2 Corinthians 5:16

16 itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus

2 Corinthians 6:18

18 et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens

Hebrews 2:11-13

11 qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens 12 nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te 13 et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus

James 1:22

22 estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos

1 John 2:29

29 si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est

1 John 3:22-23

22 et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus 23 et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis

3 John 1:11

11 carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.