Luke 24:12 Cross References - Vulgate

12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat

John 20:3-10

3 exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum 4 currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum 5 et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit 6 venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita 7 et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum 8 tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit 9 nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere 10 abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.