Luke 22:54 Cross References - Vulgate

54 conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe

2 Chronicles 32:31

31 attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram dereliquit eum Deus ut temptaretur et nota fierent omnia quae erant in corde eius

Matthew 26:57-58

57 at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant 58 Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem

Mark 14:53-54

53 et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores 54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem

Luke 22:33-34

33 qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire 34 et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me

John 18:12-17

12 cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum 13 et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius 14 erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo 15 sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis 16 Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum 17 dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis istius dicit ille non sum

John 18:24

24 et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.