Luke 21:15 Cross References - Vulgate

15 ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri

Exodus 4:11-12

11 dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego 12 perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris

Proverbs 2:6

6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia

Jeremiah 1:9

9 et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo

Luke 12:12

12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere

Luke 24:45

45 tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas

Acts 2:4

4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis

Acts 4:8-13

8 tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores 9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est 10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus 11 hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli 12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri 13 videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant

Acts 4:31-33

31 et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia 32 multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia 33 et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis

Acts 6:10

10 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur

Acts 24:25

25 disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te

Acts 26:28

28 Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri

Ephesians 6:19

19 et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii

Colossians 4:3-4

3 orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum 4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui

2 Timothy 4:16-17

16 in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur 17 Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis

James 1:5

5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.