Luke 19:2 Cross References - Vulgate

2 et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives

2 Chronicles 17:5-6

5 confirmavitque Dominus regnum in manu eius et dedit omnis Iuda munera Iosaphat factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria 6 cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit

Luke 18:24-27

24 videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt 25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei 26 et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri 27 ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.