Luke 11:38 Cross References - Vulgate

38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium

Matthew 15:2-3

2 quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant 3 ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram

Mark 7:2-5

2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt 3 Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum 4 et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum 5 et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem

John 3:25

25 facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.