Leviticus 24:17 Cross References - Vulgate

17 qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur

Genesis 9:5-6

5 sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis 6 quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo

Exodus 21:12-14

12 qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur 13 qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat 14 si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur

Numbers 35:30-31

30 homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur 31 non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur

Deuteronomy 19:11-12

11 si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitae eius surgensque percusserit illum et mortuus fuerit fugeritque ad unam de supradictis urbibus 12 mittent seniores civitatis illius et arripient eum de loco effugii tradentque in manu proximi cuius sanguis effusus est et morietur

Deuteronomy 27:24

24 maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.