Leviticus 24:15 Cross References - Vulgate

15 et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum

Exodus 22:28

28 diis non detrahes et principi populi tui non maledices

Leviticus 5:1

1 si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam

Leviticus 20:16-17

16 mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos 17 qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam

Numbers 9:13

13 si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.