Judges 9:5 Cross References - Vulgate

5 et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios Hierobbaal septuaginta viros super lapidem unum remansitque Ioatham filius Hierobbaal minimus et absconditus est

Judges 6:24

24 aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud Domini pax usque in praesentem diem cum adhuc esset in Ephra quae est familiae Ezri

Judges 8:30

30 habuitque septuaginta filios qui egressi sunt de femore eius eo quod plures haberet uxores

Judges 9:2

2 loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal an ut dominetur vobis unus vir simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum

2 Kings 10:17

17 duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant de Ahab in Samaria usque ad unum iuxta verbum Domini quod locutus est per Heliam

2 Kings 11:1-2

1 Athalia vero mater Ahaziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium 2 tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ahaziae Ioas filium Ahaziae furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur et nutricem eius de triclinio et abscondit eum a facie Athaliae ut non interficeretur

2 Chronicles 21:4

4 surrexit ergo Ioram super regnum patris sui cumque se confirmasset occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israhel

Matthew 2:16

16 tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis

Matthew 2:20

20 dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.