Judges 18:30 Cross References - Vulgate

30 posueruntque sibi sculptile et Ionathan filium Gersan filii Mosi ac filios eius sacerdotes in tribu Dan usque ad diem captivitatis suae

Exodus 2:22

22 quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena

Exodus 18:3

3 et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra aliena

Exodus 20:4

4 non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra

Leviticus 26:1

1 ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester

Deuteronomy 17:2-7

2 cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum illius 3 ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam caeli quae non praecepi 4 et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris et abominatio facta est in Israhel 5 educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tuae et lapidibus obruentur 6 in ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimonium 7 manus testium prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur ut auferas malum de medio tui

Deuteronomy 27:15

15 maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen

Deuteronomy 31:16

16 dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet foedus quod pepigi cum eo

Deuteronomy 31:29

29 novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam praecepi vobis et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut inritetis eum per opera manuum vestrarum

Judges 13:1

1 rursumque filii Israhel fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis

Judges 17:3

3 reddidit ergo eos matri suae quae dixerat ei consecravi et vovi argentum hoc Domino ut de manu mea suscipiat filius meus et faciat sculptile atque conflatile et nunc trado illud tibi

Judges 17:5

5 qui aediculam quoque in ea Deo separavit et fecit ephod ac therafin id est vestem sacerdotalem et idola implevitque unius filiorum suorum manum et factus est ei sacerdos

1 Samuel 4:2-3

2 et instruxerunt aciem contra Israhel inito autem certamine terga vertit Israhel Philistheis et caesa sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum 3 et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu de Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum

1 Samuel 4:10-11

10 pugnaverunt ergo Philisthim et caesus est Israhel et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis et ceciderunt de Israhel triginta milia peditum 11 et arca Dei capta est duoque filii Heli mortui sunt Ofni et Finees

Psalms 78:60-62

60 et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit 61 iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit 62 sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae

Psalms 105:44-45

44 et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos 45 et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.