Joshua 7:9 Cross References - Vulgate

9 audient Chananei et omnes habitatores terrae ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuo

Exodus 32:12

12 ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui

Numbers 14:13

13 et ait Moses ad Dominum ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum

Deuteronomy 9:28

28 ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in solitudine

Deuteronomy 32:26-27

26 dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam eorum 27 sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit haec omnia

Psalms 83:4

4 dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra

Psalms 106:6-8

6 ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua 7 peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus 8 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro

Psalms 124:2-3

2 nisi Dominus fuisset in nobis cum exsurgerent super nos homines 3 forsitan vivos absorbuissent nos cum irasceretur furor eorum super nos

Ezekiel 20:9

9 et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Aegypti

Ezekiel 36:22-23

22 idcirco dices domui Israhel haec dicit Dominus Deus non propter vos ego faciam domus Israhel sed propter nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus ad quas intrastis 23 et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis

Joel 2:17

17 inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorum

John 12:28

28 Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.