Joshua 24:6 Cross References - Vulgate

6 eduxique vos et patres vestros de Aegypto et venistis ad mare persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare Rubrum

Exodus 12:37

37 profectique sunt filii Israhel de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis

Exodus 12:51

51 et in eadem die eduxit Dominus filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas

Exodus 14:1-15

1 locutus est autem Dominus ad Mosen dicens 2 loquere filiis Israhel reversi castrametentur e regione Phiahiroth quae est inter Magdolum et mare contra Beelsephon in conspectu eius castra ponetis super mare 3 dicturusque est Pharao super filiis Israhel coartati sunt in terra conclusit eos desertum 4 et indurabo cor eius ac persequetur vos et glorificabor in Pharao et in omni exercitu eius scientque Aegyptii quia ego sum Dominus feceruntque ita 5 et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus inmutatumque est cor Pharaonis et servorum eius super populo et dixerunt quid voluimus facere ut dimitteremus Israhel ne serviret nobis 6 iunxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit secum 7 tulitque sescentos currus electos quicquid in Aegypto curruum fuit et duces totius exercitus 8 induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti et persecutus est filios Israhel at illi egressi erant in manu excelsa 9 cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium reppererunt eos in castris super mare omnis equitatus et currus Pharaonis et universus exercitus erant in Ahiroth contra Beelsephon 10 cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israhel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum 11 et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Aegypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Aegypto 12 nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes recede a nobis ut serviamus Aegyptiis multo enim melius est servire eis quam mori in solitudine 13 et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quae facturus est hodie Aegyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum 14 Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis 15 dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad me loquere filiis Israhel ut proficiscantur

Nehemiah 9:11

11 et mare divisisti ante eos et transierunt per medium maris in sicca persecutores autem eorum proiecisti in profundum quasi lapidem in aquas validas

Psalms 77:15-20

15 excusserunt aquas nubila vocem dederunt nubes et sagittae tuae discurrebant 16 vox tonitrui tui in rota apparuerunt fulgora tua orbi concussa est et commota est terra 17 in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non sunt agnita 18 deduxisti quasi gregem populum tuum in manu Mosi et Aaron 19 eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei 20 aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua

Psalms 78:13

13 scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis

Psalms 136:13-15

13 qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius 14 et eduxit Israhel in medio eius quoniam in aeternum misericordia eius 15 et convolvit Pharao et exercitum eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius

Isaiah 63:12-13

12 qui eduxit ad dexteram Mosen brachio maiestatis suae qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum 13 qui duxit eos per abyssos quasi equum in deserto non inpingentem

Micah 6:4

4 quia eduxi te de terra Aegypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Mosen et Aaron et Mariam

Acts 7:36

36 hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta

Hebrews 11:29

29 fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.