8 et trans Iordanem contra orientalem plagam Hiericho statuerunt Bosor quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Gaulon in Basan de tribu Manasse
Joshua 20:8 Cross References - Vulgate
Deuteronomy 4:43
43 Bosor in solitudine quae sita est in terra campestri de tribu Ruben et Ramoth in Galaad quae est in tribu Gad et Golam in Basan quae est in tribu Manasse
Joshua 21:27
27 filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas
Joshua 21:36
36 de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et Cedson
Joshua 21:38
38 et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim
1 Kings 22:3-4
1 Kings 22:6
6 congregavit ergo rex Israhel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis
1 Chronicles 6:78
78 trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Iordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis
1 Chronicles 6:80
80 necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et Manaim cum suburbanis suis