Joshua 16:8 Cross References - Vulgate

8 de Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas

Numbers 34:6

6 plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine cludetur

Joshua 12:17

17 rex Thaffua unus rex Afer unus

Joshua 16:3-6

3 et descendit ad occidentem iuxta terminum Ieflethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones eius mari Magno 4 possederuntque filii Ioseph Manasse et Ephraim 5 et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem 6 egrediunturque confinia in mare Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe

Joshua 17:8-9

8 etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taffuae quae est iuxta terminos Manasse filiorum Ephraim 9 descenditque terminus vallis Harundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim quae in medio sunt urbium Manasse terminus Manasse ab aquilone torrentis et exitus eius pergit ad mare

Joshua 19:28

28 et Achran et Roob et Amon et Canae usque ad Sidonem magnam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.