John 5:44 Cross References - Vulgate

44 quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis

1 Samuel 2:30

30 propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles

2 Chronicles 6:8

8 dixit Dominus ad eum quia haec fuit voluntas tua ut aedificares domum nomini meo bene quidem fecisti habere huiuscemodi voluntatem

Jeremiah 13:23

23 si mutare potest Aethiops pellem suam aut pardus varietates suas et vos poteritis bene facere cum didiceritis malum

Matthew 23:5

5 omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias

Matthew 25:21-23

21 ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui 22 accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum 23 ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui

Luke 19:17

17 et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates

John 3:20

20 omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius

John 8:43

43 quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum

John 12:43

43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei

John 17:3

3 haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum

Romans 2:7

7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam

Romans 2:10

10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco

Romans 2:29

29 sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est

Romans 8:7-8

7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest 8 qui autem in carne sunt Deo placere non possunt

1 Corinthians 4:5

5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo

2 Corinthians 10:18

18 non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat

Galatians 5:19-21

19 manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria 20 idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae 21 invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur

Philippians 2:3

3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes

Hebrews 3:12

12 videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo

James 2:1

1 fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae

1 Peter 1:7

7 ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.