John 5:32 Cross References - Vulgate

32 alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me

Matthew 3:17

17 et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui

Matthew 17:5

5 adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite

Mark 1:11

11 et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui

Luke 3:22

22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi

John 1:33

33 et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto

John 5:36-37

36 ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit 37 et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis

John 8:17-18

17 et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est 18 ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater

John 12:28-30

28 Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo 29 turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est 30 respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos

John 12:50

50 et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor

1 John 5:6-9

6 hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas 7 quia tres sunt qui testimonium dant 8 Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt 9 si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.