John 4:2 Cross References - Vulgate

2 quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius

Acts 10:48

48 et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus

1 Corinthians 1:13-17

13 divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis 14 gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium 15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis 16 baptizavi autem et Stephanae domum ceterum nescio si quem alium baptizaverim 17 non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.