John 17:8 Cross References - Vulgate

8 quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti

Proverbs 1:3

3 ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem

Proverbs 1:23

23 convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea

Proverbs 2:1

1 fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te

Proverbs 4:10

10 audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae

Proverbs 8:10

10 accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite

Matthew 13:11

11 qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum

John 3:17

17 non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum

John 3:33

33 qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est

John 6:68

68 respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes

John 8:42

42 dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit

John 12:49

49 quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar

John 14:10

10 non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera

John 15:15

15 iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis

John 16:27

27 ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi

John 16:30

30 nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi

John 17:6-7

6 manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt 7 nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt

John 17:14

14 ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo

John 17:18

18 sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum

John 17:21

21 ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti

John 17:23

23 ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti

John 17:25-26

25 Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti 26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis

1 Corinthians 11:23

23 ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem

1 Corinthians 15:1

1 notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis

Ephesians 3:2-8

2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis 3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi 4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi 5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu 6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium 7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius 8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi

Ephesians 4:11-12

11 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores 12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi

1 Thessalonians 2:13

13 ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis

1 Thessalonians 4:1

1 de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis

1 John 4:14

14 et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.