John 11:49 Cross References - Vulgate

49 unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam

Proverbs 26:12

12 vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus

Isaiah 5:20-23

20 vae qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum 21 vae qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismet ipsis prudentes 22 vae qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem 23 qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam iusti aufertis ab eo

Matthew 26:3

3 tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas

Luke 3:2

2 sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto

John 7:48-49

48 numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis 49 sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt

John 11:51

51 hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente

John 18:13-14

13 et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius 14 erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo

Acts 4:6

6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali

1 Corinthians 1:20

20 ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi

1 Corinthians 2:6

6 sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur

1 Corinthians 3:18-19

18 nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens 19 sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.