John 11:4 Cross References - Vulgate

4 audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam

Mark 5:39-42

39 et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit 40 et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens 41 et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge 42 et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo

John 2:11

11 hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius

John 5:23

23 ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum

John 8:54

54 respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est

John 9:3

3 respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo

John 9:24

24 vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est

John 11:40

40 dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei

John 12:28

28 Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo

John 13:31-32

31 cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo 32 si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum

John 17:1

1 haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te

John 17:5

5 et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te

John 17:10

10 et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis

Romans 11:11

11 dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur

Philippians 1:11

11 repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei

Philippians 1:20

20 secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem 21 qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo

1 Peter 4:11

11 si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen

1 Peter 4:14

14 si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.