Jeremiah 47:4 Cross References - Vulgate

4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulae Cappadociae

Genesis 10:13-14

13 at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim 14 et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim

Deuteronomy 2:23

23 Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis

Joshua 22:30

30 quibus auditis Finees sacerdos et principes legationis Israhel qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse libentissime susceperunt

1 Chronicles 1:12

12 Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim

Job 9:13

13 Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem

Psalms 37:13

13 Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius

Isaiah 10:3

3 quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ad cuius fugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram

Isaiah 20:6

6 et dicet habitator insulae huius in die illa ecce haec erat spes nostra ad quos confugimus in auxilium ut liberaret nos a facie regis Assyriorum et quomodo effugere poterimus nos

Isaiah 23:1-18

1 onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis 2 tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te 3 in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium 4 erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines 5 cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro 6 transite maria ululate qui habitatis in insula 7 numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum 8 quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae 9 Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae 10 transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi 11 manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius 12 et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi 13 ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam 14 ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra 15 et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis 16 sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit 17 et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae 18 et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem

Isaiah 31:8

8 et cadet Assur in gladio non viri et gladius non hominis vorabit eum et fugiet non a facie gladii et iuvenes eius vectigales erunt

Jeremiah 25:20-22

20 et universis generaliter cunctis regibus terrae Ausitidis et cunctis regibus terrae Philisthim et Ascaloni et Gazae et Accaroni et reliquiis Azoti 21 Idumeae et Moab et filiis Ammon 22 et cunctis regibus Tyri et cunctis regibus Sidonis et regibus terrae insularum qui sunt trans mare

Jeremiah 46:10

10 dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis iuxta flumen Eufraten

Ezekiel 7:5-7

5 haec dicit Dominus Deus adflictio una adflictio ecce venit 6 finis venit venit finis evigilavit adversum te ecce venit 7 venit contractio super te qui habitas in terra venit tempus prope est dies occisionis et non gloriae montium

Ezekiel 7:12

12 venit tempus adpropinquavit dies qui emit non laetetur et qui vendit non lugeat quia ira super omnem populum eius

Ezekiel 21:25

25 tu autem profane impie dux Israhel cuius venit dies in tempore iniquitatis praefinita

Ezekiel 21:29

29 cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita

Ezekiel 25:16

16 propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego extendam manum meam super Palestinos et interficiam interfectores et perdam reliquias maritimae regionis

Ezekiel 26:1-21

1 et factum est in undecimo anno prima mensis factus est sermo Domini ad me dicens 2 fili hominis pro eo quod dixit Tyrus de Hierusalem euge confractae sunt portae populorum conversa est ad me implebor deserta est 3 propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego super te Tyre et ascendere faciam ad te gentes multas sicut ascendit mare fluctuans 4 et dissipabunt muros Tyri et destruent turres eius et radam pulverem eius de ea et dabo eam in limpidissimam petram 5 siccatio sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum ait Dominus Deus et erit in direptionem gentibus 6 filiae quoque eius quae sunt in agro gladio interficientur et scient quia ego Dominus 7 quia haec dicit Dominus Deus ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone regem regum cum equis et curribus et equitibus et coetu populoque magno 8 filias tuas quae sunt in agro gladio interficiet et circumdabit te munitionibus et conportabit aggerem in gyro et levabit contra te clypeum 9 et vineas et arietes temperabit in muros tuos et turres tuas destruet in armatura sua 10 inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum a sonitu equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipatae 11 ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas populum tuum gladio caedet et statuae tuae nobiles in terram corruent 12 vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent 13 et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius 14 et dabo te in limpidissimam petram siccatio sagenarum eris nec aedificaberis ultra quia ego locutus sum dicit Dominus Deus 15 haec dicit Dominus Deus Tyro numquid non a sonitu ruinae tuae et gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint in medio tui commovebuntur insulae 16 et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent exuvias suas et vestimenta sua varia abicient et induentur stupore in terra sedebunt et adtoniti super repentino casu tuo admirabuntur 17 et adsumentes super te lamentum dicent tibi quomodo peristi quae habitas in mari urbs inclita quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi 18 nunc stupebunt naves in die pavoris tui et turbabuntur insulae in mari eo quod nullus egrediatur ex te 19 quia haec dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam sicut civitates quae non habitantur et adduxero super te abyssum et operuerint te aquae multae 20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum et conlocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non habiteris porro dedero gloriam in terra viventium 21 in nihilum redigam te et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum dicit Dominus Deus

Ezekiel 30:8

8 et scient quoniam ego Dominus cum dedero ignem in Aegyptum et adtriti fuerint omnes auxiliatores eius

Hosea 9:7

7 venerunt dies visitationis venerunt dies retributionis scitote Israhel stultum prophetam insanum virum spiritalem propter multitudinem iniquitatis tuae et multitudo amentiae

Joel 3:4-8

4 verum quid vobis et mihi Tyrus et Sidon et omnis terminus Palestinorum numquid ultionem vos redditis mihi et si ulciscimini vos contra me cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum 5 argentum enim meum et aurum tulistis et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra 6 et filios Iuda et filios Hierusalem vendidistis filiis Graecorum ut longe faceretis eos de finibus suis 7 ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos et convertam retributionem vestram in caput vestrum 8 et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iuda et venundabunt eos Sabeis genti longinquae quia Dominus locutus est

Amos 1:8-10

8 et disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone et convertam manum meam super Accaron et peribunt reliqui Philisthinorum dicit Dominus Deus 9 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri et super quattuor non convertam eum eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumea et non sint recordati foederis fratrum 10 et emittam ignem in murum Tyri et devorabit aedes eius

Amos 9:7

7 numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi filii Israhel ait Dominus numquid non Israhel ascendere feci de terra Aegypti et Palestinos de Cappadocia et Syros de Cyrene

Zechariah 9:2-5

2 Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde 3 et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum 4 ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et haec igni devorabitur 5 videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabitur

Luke 21:22

22 quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.