Jeremiah 37:21 Cross References - Vulgate

21 praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Hieremias in vestibulo carceris et daretur ei torta panis cotidie excepto pulmento donec consumerentur omnes panes de civitate et mansit Hieremias in vestibulo carceris

Deuteronomy 28:52-57

52 et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus 53 et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus 54 homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori quae cubat in sinu suo 55 ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas 56 tenera mulier et delicata quae super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filiae carnibus 57 et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas

1 Kings 17:4-6

4 et ibi de torrente bibes corvisque praecepi ut pascant te ibi 5 abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini cumque abisset sedit in torrente Charith qui est contra Iordanem 6 corvi quoque deferebant panem et carnes mane similiter panem et carnes vesperi et bibebat de torrente

2 Kings 25:3

3 nona die mensis praevaluitque fames in civitate nec erat panis populo terrae

Job 5:20

20 in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii

Psalms 33:18-19

18 ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius 19 ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame

Psalms 34:9-10

9 timete Dominum sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum 10 leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum

Psalms 37:3

3 beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide

Psalms 37:19

19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur

Proverbs 16:7

7 cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem

Proverbs 21:1

1 sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud

Isaiah 33:16

16 iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt

Jeremiah 32:2

2 tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem et Hieremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Iuda

Jeremiah 32:8

8 et venit ad me Anamehel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum carceris et ait ad me posside agrum meum qui est in Anathoth in terra Beniamin quia tibi conpetit hereditas et tu propinquus ut possideas intellexi autem quod verbum Domini esset

Jeremiah 38:9

9 domine mi rex malefecerunt viri isti omnia quaecumque perpetrarunt contra Hieremiam prophetam mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame non sunt enim panes ultra in civitate

Jeremiah 38:13

13 et extraxerunt Hieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu mansit autem Hieremias in vestibulo carceris

Jeremiah 38:28

28 mansit vero Hieremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Hierusalem et factum est ut caperetur Hierusalem

Jeremiah 39:14-15

14 miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan ut intraret domum et habitaret in populo 15 ad Hieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris dicens

Jeremiah 52:6

6 mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terrae

Lamentations 2:11-12

11 CAPH defecerunt prae lacrimis oculi mei conturbata sunt viscera mea effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi 12 LAMED matribus suis dixerunt ubi est triticum et vinum cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum

Lamentations 2:19-20

19 COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum 20 RES vide Domine et considera quem vindemiaveris ita ergone comedent mulieres fructum suum parvulos ad mensuram palmae si occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta

Lamentations 4:4-5

4 DELETH adhesit lingua lactantis ad palatum eius in siti parvuli petierunt panem et non erat qui frangeret eis 5 HE qui vescebantur voluptuose interierunt in viis qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora

Lamentations 4:9-10

9 TETH melius fuit occisis gladio quam interfectis fame quoniam isti extabuerunt consumpti ab sterilitate terrae 10 IOTH manus mulierum misericordium coxerunt filios suos facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei

Lamentations 5:10

10 pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis

Matthew 6:33

33 quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis

Acts 12:5

5 et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo

Acts 24:27

27 biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum

Acts 28:16

16 cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite

Acts 28:30

30 mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum

Ephesians 4:1

1 obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis

Ephesians 6:20

20 pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui

2 Timothy 1:8

8 noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei

2 Timothy 2:9

9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.