Jeremiah 31:18 Cross References - Vulgate

18 audiens audivi Ephraim transmigrantem castigasti me et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus converte me et revertar quia tu Dominus Deus meus

Job 5:17

17 beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes

Job 33:27-28

27 respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi 28 liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret

Psalms 32:9

9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te

Psalms 39:8-9

8 ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me 9 obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti

Psalms 80:3

3 Domine Deus exercituum usquequo fumabis ad orationem populi tui

Psalms 80:7

7 vineam de Aegypto tulisti eiecisti gentes et plantasti eam

Psalms 80:19

19 victori in torcularibus Asaph

Psalms 85:4

4 converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos

Psalms 94:12

12 beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum

Psalms 102:19-20

19 scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum 20 quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est

Psalms 119:75

75 scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me

Proverbs 3:11

11 disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis

Proverbs 26:3

3 flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium

Proverbs 29:1

1 viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur

Isaiah 1:5

5 super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens

Isaiah 9:13

13 et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt

Isaiah 51:20

20 filii tui proiecti sunt dormierunt in capite omnium viarum sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui

Isaiah 53:7

7 oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum

Isaiah 57:15-18

15 quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum 16 non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam 17 propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum abscondi et indignatus sum et abiit vagus in via cordis sui 18 vias eius vidi et dimisi eum et reduxi eum et reddidi consolationes ipsi et lugentibus eius

Isaiah 63:16

16 tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israhel ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a saeculo nomen tuum

Jeremiah 2:30

30 frustra percussi filios vestros disciplinam non receperunt devoravit gladius vester prophetas vestros quasi leo vastator

Jeremiah 3:21-22

21 vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israhel quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei sui 22 convertimini filii revertentes et sanabo aversiones vestras ecce nos venimus ad te tu enim es Dominus Deus noster

Jeremiah 3:25

25 dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri

Jeremiah 5:3

3 Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti

Jeremiah 17:14

14 sana me Domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quoniam laus mea tu es

Jeremiah 31:6

6 quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum

Jeremiah 31:9

9 in fletu venient et in precibus deducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta et non inpingent in ea quia factus sum Israheli pater et Ephraim primogenitus meus est

Jeremiah 50:4-5

4 in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient filii Israhel ipsi et filii Iuda simul ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quaerent 5 in Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient et adponentur ad Dominum foedere sempiterno quod nulla oblivione delebitur

Lamentations 3:27-30

27 TETH bonum est viro cum portaverit iugum ab adulescentia sua 28 IOTH sedebit solitarius et tacebit quia levavit super se 29 IOTH ponet in pulvere os suum si forte sit spes 30 IOTH dabit percutienti se maxillam saturabitur obprobriis

Lamentations 5:21

21 converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio

Hosea 4:16

16 quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine

Hosea 5:12-13

12 et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda 13 et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum

Hosea 5:15-6:2

15 vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam

Hosea 10:11

11 Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos Iacob

Hosea 11:8-9

8 quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea 9 non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem

Hosea 14:4-8

4 sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo 5 ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani 6 ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani 7 convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani 8 Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est

Zephaniah 3:2

2 non audivit vocem et non suscepit disciplinam in Domino non est confisa ad Deum suum non adpropiavit

Malachi 4:6

6 et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum ne forte veniam et percutiam terram anathemate

Luke 1:17

17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam

Luke 15:20

20 et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum

Acts 3:26

26 vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua

Philippians 2:13

13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate

Hebrews 12:5

5 et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris

James 1:16-18

16 nolite itaque errare fratres mei dilectissimi 17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio 18 voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius

Revelation 3:19

19 ego quos amo arguo et castigo aemulare ergo et paenitentiam age

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.