Jeremiah 26:9 Cross References - Vulgate

9 quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit domus haec et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus est omnis populus adversum Hieremiam in domum Domini

2 Chronicles 25:16

16 cumque haec ille loqueretur respondit ei num consiliarius regis es quiesce ne interficiam te discedensque propheta scio inquit quod cogitaverit Dominus occidere te qui et fecisti hoc malum et insuper non adquievisti consilio meo

Isaiah 29:21

21 qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta subplantabant et declinaverunt frustra a iusto

Isaiah 30:9-11

9 populus enim ad iracundiam provocans est et filii mendaces filii nolentes audire legem Domini 10 qui dicunt videntibus nolite videre et aspicientibus nolite aspicere nobis ea quae recta sunt loquimini nobis placentia videte nobis errores 11 auferte a me viam declinate a me semitam cesset a facie nostra Sanctus Israhel

Jeremiah 9:11

11 et dabo Hierusalem in acervos harenae et cubilia draconum et civitates Iuda dabo in desolationem eo quod non sit habitator

Amos 5:10

10 odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt

Amos 7:10-13

10 et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam regem Israhel dicens rebellavit contra te Amos in medio domus Israhel non poterit terra sustinere universos sermones eius 11 haec enim dicit Amos in gladio morietur Hieroboam et Israhel captivus migrabit de terra sua 12 et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere fuge in terram Iuda et comede ibi panem et ibi prophetabis 13 et in Bethel non adicies ultra ut prophetes quia sanctificatio regis est et domus regni est

Micah 2:6

6 ne loquamini loquentes non stillabit super istos non conprehendet confusio

Matthew 21:23

23 et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem

Matthew 27:20

20 princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent

Mark 15:11

11 pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis

John 8:20

20 haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius

John 8:59

59 tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo

Acts 4:17-19

17 sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum 18 et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu 19 Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate

Acts 5:28

28 dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius

Acts 6:14

14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses

Acts 13:50

50 Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis

Acts 16:19-22

19 videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes 20 et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei 21 et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani 22 et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi

Acts 17:5-8

5 zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum 6 et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt 7 quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris faciunt regem alium dicentes esse Iesum 8 concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haec

Acts 19:24-32

24 Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum 25 quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis 26 et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt 27 non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colit 28 his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana Ephesiorum 29 et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli 30 Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt discipuli 31 quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum 32 alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et plures nesciebant qua ex causa convenissent

Acts 21:30

30 commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausae sunt ianuae

Acts 22:22

22 audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.