Jeremiah 25:15 Cross References - Vulgate

15 quia sic dicit Dominus exercituum Deus Israhel sume calicem vini furoris huius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te

Job 21:20

20 videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet

Psalms 11:6

6 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum

Psalms 75:8

8 et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti

Isaiah 51:17

17 elevare elevare consurge Hierusalem quae bibisti de manu Domini calicem irae eius usque ad fundum calicis soporis bibisti et epotasti usque ad feces

Isaiah 51:22

22 haec dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui pugnavit pro populo suo ecce tuli de manu tua calicem soporis fundum calicis indignationis meae non adicies ut bibas illud ultra

Jeremiah 13:12-14

12 dices ergo ad eos sermonem istum haec dicit Dominus Deus Israhel omnis laguncula implebitur vino et dicent ad te numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino 13 et dices ad eos haec dicit Dominus ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius et reges qui sedent de stirpe David super thronum eius et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Hierusalem ebrietate 14 et dispergam eos virum a fratre suo et patres et filios pariter ait Dominus non parcam et non concedam neque miserebor ut non disperdam eos

Jeremiah 51:7

7 calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino eius biberunt gentes et ideo commotae sunt

Revelation 14:10

10 et hic bibet de vino irae Dei qui mixtus est mero in calice irae ipsius et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum agni

Revelation 14:19

19 et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.