Jeremiah 24:3 Cross References - Vulgate

3 et dixit Dominus ad me quid tu vides Hieremia et dixi ficus ficus bonas bonas valde et malas malas valde quae comedi non possunt eo quod sint malae

1 Samuel 9:9

9 olim in Israhel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns

Jeremiah 1:11-14

11 et factum est verbum Domini ad me dicens quid tu vides Hieremia et dixi virgam vigilantem ego video 12 et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud 13 et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi ollam succensam ego video et faciem eius a facie aquilonis 14 et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae

Amos 7:8

8 et dixit Dominus ad me quid tu vides Amos et dixi trullam cementarii et dixit Dominus ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israhel non adiciam ultra superinducere eum

Amos 8:2

2 et dixit quid tu vides Amos et dixi uncinum pomorum et dixit Dominus ad me venit finis super populum meum Israhel non adiciam ultra ut pertranseam eum

Zechariah 4:2

2 et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et septem lucernae eius super illud septem et septem infusoria lucernis quae erant super caput illius

Zechariah 5:2

2 et dixit ad me quid tu vides et dixi ego video volumen volans longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum

Zechariah 5:5-11

5 et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur 6 et dixi quidnam est et ait haec est amphora egrediens et dixit haec est oculus eorum in universa terra 7 et ecce talentum plumbi portabatur et ecce mulier una sedens in medio amphorae 8 et dixit haec est impietas et proiecit eam in medio amphorae et misit massam plumbeam in os eius 9 et levavi oculos meos et vidi et ecce duae mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi et levaverunt amphoram inter terram et caelum 10 et dixi ad angelum qui loquebatur in me quo istae deferunt amphoram 11 et dixit ad me ut aedificetur ei domus in terra Sennaar et stabiliatur et ponatur ibi super basem suam

Matthew 25:32-33

32 et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis 33 et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.