Jeremiah 22:13 Cross References - Vulgate

13 vae qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio amicum suum opprimet frustra et mercedem eius non reddet ei

Leviticus 19:13

13 non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane

Deuteronomy 24:14-15

14 non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est 15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum

2 Kings 23:35-37

35 argentum autem et aurum dedit Ioiachim Pharaoni cum indixisset terrae per singulos ut conferretur iuxta praeceptum Pharaonis et unumquemque secundum vires suas exegit tam argentum quam aurum de populo terrae ut daret Pharaoni Necho 36 viginti quinque annorum erat Ioiachim cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma 37 et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerant patres eius

2 Chronicles 36:4

4 constituitque regem pro eo Eliacim fratrem eius super Iudam et Hierusalem et vertit nomen eius Ioacim ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Aegyptum

Job 24:10-11

10 nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas 11 inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt

Jeremiah 22:18

18 propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem Iuda non plangent eum vae frater et vae fratres non concrepabunt ei vae domine et vae inclite

Micah 3:10

10 qui aedificatis Sion in sanguinibus et Hierusalem in iniquitate

Habakkuk 2:9-11

9 vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali 10 cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos et peccavit anima tua 11 quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit

Malachi 3:5

5 et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum

James 5:4

4 ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.